· Città del Vaticano ·

Il nuovo formulario per la «Missa “pro custodia creationis”»

Il Decreto del Dicastero
per il Culto Divino
e la Disciplina dei Sacramenti

 Il Decreto del Dicastero per il Culto Divino  e la Disciplina dei Sacramenti  QUO-152
03 luglio 2025

DECRETUM
de formulario et lectionibus adhibendis in Missa “pro custodia creationis”


«Laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera tua» (Augustinus, Confessionum libri XIII, 13, 33).

Creationis mysterium est exordium historiæ salutis quæ in Christo culmen habet, et a Christi mysterio lucem decisivam accipit; nam, patefaciens suam bonitatem, «in principio creavit Deus cælum et terram» (Gen 1, 1) quia iam ab initio gloriam novæ creationis in Christo intendebat.

Sacra Scriptura homines exhortatur ut mysterium creationis contemplent et gratias indesinenter Sanctissimæ Trinitati agant pro hoc benevolentiæ eius signo, quod, ad instar pretiosi thesauri, amandum, custodiendum simul et provehendum est, necnon tradendum a generatione in generationem.

Hoc autem tempore, perspicue patet operam creationis graviter in discrimen adduci propter insanum usum bonorumque nostris curis a Deo commissorum abusum.

Qua de causa, opportunum videtur formularium Missæ “pro custodia creationis” Missis pro variis necessitatibus vel ad diversa Missalis Romani addere.

In Eucharistia «mundus, qui de manibus Dei exivit, ad Eum revertitur in iucunda plenaque adoratione. In Pane eucharistico “creatio protenditur ad deificationem, ad sanctas nuptias, ad unitatem obtinendam cum ipso Creatore”. Ideo Eucharistia est quoque fons lucis rationisque pro nostris sollicitudinibus de ambitu, et nos dirigit ut custodes simus totius creati» (Laudato si’ n. 236).

Hoc formularium una cum idoneis lectionibus biblicis, lingua latina exaratum et huic Decreto adnexum, Summus Pontifex LEO XIV approbavit evulgarique iussit et Dicasterium de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum nunc promulgat atque typicum esse declarat.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex ædibus Dicasterii de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 8 mensis iunii 2025, in sollemnitate Pentecostes.

Arturus Card. Roche
Præfectus

Victorius Franciscus Viola, O.F.M.
Archiepiscopus a Secretis


DECRETO
Formulario e letture bibliche per la Messa per la custodia della creazione


«Le tue opere ti lodano (cf. Pr 31, 31; Dn 3, 57), affinché ti amiamo, e noi ti amiamo affinché ti lodino le tue opere» (Agostino, Le Confessioni, 13, 33)

Il mistero della creazione è l’inizio della storia della salvezza, che culmina in Cristo e dal mistero di Cristo riceve la luce decisiva; infatti, manifestando la propria bontà, “in principio, Dio creò il cielo e la terra” (Gen 1, 1) poiché fin dalle origini pensava alla gloria della nuova creazione in Cristo.

La Sacra Scrittura esorta gli uomini a contemplare il mistero della creazione e a rendere grazie senza fine alla Santissima Trinità per questo segno della Sua benevolenza, che, come un tesoro prezioso, va amato, custodito e contemporaneamente fatto progredire, nonché tramandato di generazione in generazione.

In questo tempo appare evidente che l’opera della creazione è seriamente minacciata a causa dell’uso irresponsabile e dell’abuso dei beni che Dio ha affidato alla nostra cura (cfr. Laudato si’ n. 2).

Per questo motivo si ritiene opportuno aggiungere alle Missae “pro variis necessitatibus vel ad diversa” del Messale Romano il formulario della Missa “pro custodia creationis”.

Nell’Eucaristia “il mondo, che è uscito dalle mani di Dio, ritorna a Lui in gioiosa e piena adorazione: nel Pane eucaristico ‘la creazione è protesa verso la divinizzazione, verso le sante nozze, verso l’unificazione con il Creatore stesso’ (Benedetto XVI, Omelia nella Messa del Corpus Domini, 15 giugno 2006). Perciò l’Eucaristia è anche fonte di luce e di motivazione per le nostre preoccupazioni per l’ambiente, e ci orienta ad essere custodi di tutto il creato” (Laudato si’ n. 236).

Il Sommo Pontefice LEONE XIV ha approvato e dato ordine di divulgare questo formulario insieme con le adeguate letture bibliche, redatto in lingua latina e allegato al presente Decreto, e ora il Dicastero per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti lo promulga e lo dichiara testo tipico.

Nonostante qualsiasi cosa in contrario.

Dalla sede del Dicastero per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti, 8 giugno 2025,
solennità di Pentecoste.

Arthur Card. Roche
Prefetto

Vittorio Francesco Viola, O.F.M.
Arcivescovo Segretario


Il formulario e le letture bibliche


Prot. N. 283/24 

Ex ædibus Dicasterii de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 8 mensis iunii 2025, in sollemnitate Pentecostes. 

 Formularium Missæ pro custodia creationis inseritur in Missale Romanum, editionem typicam tertiam (MMVIII) inter Missas et Orationes pro variis necessitatibus vel ad diversa, in sectionem II Pro circumstantiis publicis. Usus eius regitur Capite VII Institutionis Generalis Missalis Romani atque rubricis propriis (Missale Romanum, editio typica tertia, p. 1074). 

MISSA PRO CUSTODIA CREATIONIS 

Ant. ad introitum
Ps 18 (19), 2 

Cæli enárrant glóriam Dei, et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum. 

Collecta 

Pater, 
qui in Christo, primogénito omnis creatúræ, 
univérsa ad exsisténtiam vocásti, 
præsta, quǽsumus, ut, dóciles Spíritus tui spiráculo vitæ,
ópera mánuum tuárum in caritáte custodiámus. 
Per Dóminum. 

Super oblata

Súscipe, Pater, 
hos fructus terræ nostrarúmque mánuum: 
pérfice in eis opus creatiónis tuæ
 ut, a Spíritu Sancto transformáti, 
cibus et potus vitæ ætérnæ pro nobis fiant. 
Per Christum. 

Ant. ad communionem
Ps 97 (98), 3

Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri. 

Post communionem 

Sacraméntum unitátis quod accépimus, Pater, 
communiónem tecum áugeat fratribúsque
ut, novos cælos et terram novam exspectántes, 
conveniénter una cum ómnibus creatúris 
vívere discámus. 
Per Christum. 

LECTIONES BIBLICÆ 

Lectio e Vetere Testamento 

Sap 13, 1-9:
«Si potuerunt æstimare sæculum, quomodo huius Dominum non invenerunt? ». Vani sunt natura omnes homines ... 
[OLM 495; Hebdomada XXXII; Anno I; Feria VI] 

Lectio e Novo Testamento 

Col 1, 15-20:
«Omnia per ipsum, et in ipsum creata sunt». Christus Iesus est imago Dei invisibilis ... 
[OLM 435; Hebdomada XXII; Anno I; Feria VI] 

Psalmi
 Responsorii 

Ps 18, 2-3. 4-5:  
R/ (2a):  Cæli enarrant gloriam Dei. 
[OLM 495; Hebdomada XXXII; Anno I; Feria VI]

Ps 103, 1-2a. 5-6 10 et 12. 24 et 35c 
R/ (31b): Lætetur Dominus in operibus suis. 
[OLM 329; Hebdomada V; Anno I; Feria II] 

Alleluia 

 Ps 104, 24: 
 Quam multiplicata sunt opera tua, Domine! 
Omnia in sapientia fecisti. 

1Chr 29, 11d. 12b: 
Tuum, Domine, regnum, tu dominaris omnium. 

Evangelium 

 

Mt 6, 24-34:
« Nolite solliciti esse in crastinum » 
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: 
Nemo potest duobus dominis servire … 
[OLM 82; Dominica VIII; Proprium de Tempore; Anno A] 

Mt 8, 23-27: 
«Surgens increpavit ventis et mari, 
et facta est tranquillitas magna». 
In illo tempore: Ascendente Iesu in naviculam ... 
[OLM 378; Hebdomada XIII; Anno I; Feria III] 

Victorius Franciscus Viola, O.F.M.
Archiepiscopus a Secretis