· Città del Vaticano ·

Per la V Centenaria Incoronazione della Madonna Nera

Il cardinale Re
legato pontificio
al santuario di Oropa

cq5dam.thumbnail.cropped.500.281.jpeg
21 agosto 2021

Com’è noto, Papa Francesco ha nominato il cardinale Giovanni Battista Re, decano del Collegio cardinalizio, legato pontificio per la V Centenaria Incoronazione della Madonna Nera di Oropa, che si terrà nel santuario mariano della diocesi di Biella, in Italia, il prossimo 29 agosto, ultima domenica del mese, giorno in cui dal 1620 ogni cento anni viene incoronata l’effigie della beata Vergine Maria. Ad accompagnarlo sarà una missione composta dai seguenti ecclesiastici: il canonico Ezio Zanotti, parroco di Sant’Eurosia e di Santa Maria della Pace in Pralungo, nonché membro del consiglio di amministrazione del santuario di Oropa; il canonico Giovanni Panigoni, già amministratore delegato del consiglio di amministrazione del santuario di Oropa e attualmente parroco arciprete di San Giacomo in Biella Piazzo. Ecco il testo della lettera pontificia di nomina.

Venerabili Fratri Nostro
ioanni baptistae s.r.e.
Cardinali Re
Collegii Cardinalium
Decano

Maior aurora resplendet inter angelos pulchritudo gloriae Beatissimae Virginis Mariae, quae «amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim» (Apc 12, 1) tamquam Regina et Mater super hominum aeternam salutem amanter suaviterque evigilat. Cuius tuto praesidio christifideles firmiter confidunt, qui ad eius praeclaram effigiem Oropensem iam a sescentis annis peregrinantur, atque per hanc Dominam Nigram, quae formosa est sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salma (cfr. Ct 1, 5), copiosas gratias a Deo pleno misericodiae recipiunt.

Novimus autem ex litteris Venerabilis Fratris Roberti Farinella, Episcopi Bugellensis, celebre simulacrum Beatissimae Virginis Mariae in montibus Bugellae, Dominae Nigrae titulo appellatum, corona aurea rursus coronatum iri, sicut ab anno mdcxx centesimo quoque anno fieri solet. Quapropter Egregius Praesul humanissime quaesivit ad sollemniorem efficiendum memoratum coronationis ritum magisque honorandam Deiparam Virginem Mariam, ut Nos Patrem Purpuratum eligamus, qui apud hoc sanctuarium inter Missarum sollemnia personam Nostram gerat. Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui praees Collegio Cardinalium atque multos per annos Nobis Nostrisque Praedecessoribus magno animo praestas auxilium, ad memoratam celebrationem fidenter destinamus, ut Nostro nomine effigiem Dominae Nigrae sollemniter novo diademate corones. Itaque hisce Litteris Legatum Nostrum te nominamus ad supra dictum incoronationis officium sollemni modo explendum die xxix mensis Augusti Oropae.

Cum vero liturgicis ritibus praesidebis Nostramque benignam istic adstantibus significabis salutationem, praesertim illius communitatis Pastori. Populum deinde congregatum ferventer hortaberis ut Beatissimam Mariam Virginem piissime colat: non tamen verbis, sed tali modo — sicut mire vultus Mariae et Iesu sine ullo pulvere quotannis invenitur ut animaeque christifidelium sine macula peccati magis magisque fiant.

Nos profecto tuam missionem precibus comitabimur, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctissimae Dei Genetricis Mariae eiusque Sponsi sancti Ioseph, cui hic annus praecipue est deditus, necnon
sanc-ti Eusebii Vercellensis, qui illis in partibus Italiae Evangelium praedicabat. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris communicandam, vicissim pro gravi Nostro Petrino ministerio exercendo preces postulantes.

Ex Aedibus Vaticanis,
die V mensis Augusti, anno MMXXI, Pontificatus Nostri nono.

Franciscus