Avviso

Questo sito utilizza cookies...
I cookies sono piccoli file di testo che aiuto a migliorare la sua esperienza di navigazione nel nostro sito. Navigando in ogni parte di questo sito lei autorizza l'utilizzo dei cookies. Maggiori informazioni sulla policy dei cookies visualizzando le Condizioni di utilizzo.

Modifiche allo statuto del capitolo
di Santa Maria Maggiore

· Rescritto «ex audientia» ·

Su proposta del cardinale arciprete Stanisław Ryłko, Papa Francesco ha recentemente approvato alcune modifiche allo statuto del Capitolo della basilica di Santa Maria Maggiore. Le nuove norme riguardano, in particolare, l’organizzazione interna del museo della basilica. Il relativo rescritto “ex audientia” viene pubblicato ai fini della promulgazione e dell’entrata in vigore, a norma del canone 8 del Codice di diritto canonico.

Rescriptum

ex Audientia SS.mi

Visa opportunitate adaptandi Statutum Capituli Papalis Basilicae Sanctae Mariae Maioris ad concretos eventus necnon sedulo inspecta urgente necessitate praecisandi normas iam constitutas ne eveniant dubiae interpretationes in illis ut quicumque agere recte possit in usu rerum sibi commissarum, Romanus Pontifex, in Audientia concessa subscripto Cardinali Archipresbytero Papalis Basilicae Sanctae Mariae Maioris, quae sequuntur disposuit:

i. Novus textus articuli 21 §1 Statuti Capituli Papalis Basilicae Sanctae Mariae Maioris ita est:

§1. Capituli Officiales sunt: a) Secretarius; b) duo Camerarii; c) duo Syndici; d) duo Fabricenses; e) duo Praefecti Sacristiae; f) Praefectus chori canentium; g) Archivi et Bibliothecae Praefectus; h) Musei Praefectus.

ii. Adnectitur novus articulus 48 bis, seu «De Musei Praefecto», Statuto Papalis Basilicae Sanctae Mariae Maioris, cuius textus est:

§1. Praefectus Musei praeest addictis Museo, eorum disciplinam regit atque invigilat ut normae a Capitulo statutae serventur.

§2. Praefectus Musei curat custodiam Musei historici-artistici Basilicae, necnon Papalis Aulae et Loci Archaeologici cum omnibus obiectis ubicumque expositis.

§3. Praefectus Musei promovit ampliorem prosperitatem patrimonii historici-artistici Musei fovendo expositiones, symposia et publicationes.

Romanus Pontifex iussit promulgationem per editionem in actis diurnis scilicet «L’Osservatore Romano», ut ab hoc ipso die hae normae vigere incipiant et deinde in «Actis Apostolicae Sedis» edantur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Iunii, anno Domini bis millesimo decimo septimo

Stanislaus S.R.E. Card. Ryłko

Archipresbyter Papalis Basilicae Sanctae Mariae Maioris

EDIZIONE STAMPATA

 

IN DIRETTA

Piazza S. Pietro

23 novembre 2017

NOTIZIE CORRELATE