Avviso

Questo sito utilizza cookies...
I cookies sono piccoli file di testo che aiuto a migliorare la sua esperienza di navigazione nel nostro sito. Navigando in ogni parte di questo sito lei autorizza l'utilizzo dei cookies. Maggiori informazioni sulla policy dei cookies visualizzando le Condizioni di utilizzo.

Lettera del Pontefice al cardinale Errázuriz Ossa

· Per la nomina a suo Inviato Speciale alle celebrazioni per il centenario della diocesi argentina di Catamarca ·

Il 19 giugno scorso il cardinale Francisco Javier Errázuriz Ossa, arcivescovo di Santiago de Chile — come pubblicato da L'Osservatore Romano — è stato nominato Inviato Speciale del Papa alla celebrazione del centenario della diocesi di Catamarca (Argentina), che avrà luogo il 21 agosto 2010. Il cardinale sarà accompagnato da una Missione composta dai reverendi fra'Eduardo Néstor Lascano, ofm e don Elio Antenor Fernández, del clero diocesano. Pubblichiamo la Lettera Pontificia al cardinale Inviato Speciale.

Venerabili Fratri Nostro

Francisco Xaverio

s.r.e. Cardinali Errázuriz Ossa

Achiepiscopo Metropolitae Sancti Iacobi in Chile

Centenaria iam appetit memoria ex quo tempore Catamarcensis dioecesis in Argentina Natione saluberrimo Decessoris Nostri S. Pii x de consilio est condita. Ibidem Dominae Nostrae del Valle exstat sanctuarium, ad quod fideles confluere solent, caelestem Matrem veneraturi ac superna praesidia fidenter petituri.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, antiquis illis instantibus probandis documentis, permovendi.

Ipso igitur miserenti favente Domino, mensis Augusti die vero XXI, recoletur saecularis haec memoria, frequenti adstantium civium corona, cum huius Ecclesiae primordia revocabuntur ac superiora pietatis testimonia.

Quocirca cum Venerabilis Frater Aloisius Urban{l-cacute}, Episcopus Catamarcensis, rogavisset ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius explicaretur. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui idoneus occurris ut eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam tenendamque, Ecclesiae Matre opem affatim ferente. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Iunii, in SS. Petri et Pauli Apostolorum sollemnitate, anno mmx, Pontificatus Nostri sexto.

EDIZIONE STAMPATA

 

IN DIRETTA

Piazza S. Pietro

21 ottobre 2019

NOTIZIE CORRELATE