Avviso

Questo sito utilizza cookies...
I cookies sono piccoli file di testo che aiuto a migliorare la sua esperienza di navigazione nel nostro sito. Navigando in ogni parte di questo sito lei autorizza l'utilizzo dei cookies. Maggiori informazioni sulla policy dei cookies visualizzando le Condizioni di utilizzo.

Lettera del Papa al cardinale Marc Ouellet

· Inviato speciale al iv centenario del battesimo del gran capo Membertou dei Mik'maq ·

Il 29 maggio è stata resa pubblica la nomina del cardinale Marc Ouellet, allora arcivescovo di Québec, a Inviato Speciale del Papa alle celebrazioni del iv centenario del battesimo del gran capo Membertou dei Mik'maq, che avranno luogo a Chapel Island, Nova Scotia (diocesi di Antigonish, Canada), il 1° agosto 2010. Sarà accompagnato da una missione composta dai reverendi don Robert McNeil, $episcopale per i Mik'maq, e don Douglas J. Murphy, della parrocchia Holy Rosary. Inoltre, la missione sarà integrata dal consigliere di nunziatura monsignor Luca Lorusso. Di seguito pubblichiamo la Lettera pontificia al cardinale Marc Ouellet, il quale nel frattempo, il 30 giugno scorso, è stato nominato prefetto della Congregazione per i Vescovi.


Venerabili Fratri Nostro Marco s.r.e. Cardinali Ouellet, p.s.s. Archiepiscopo Metropolitae Quebencensi

Quarta iam appetit saecularia memoria ex quo tempore sacro Baptismate est ablutum magnum caput Mik'maq Nationis Membertou atque Domini salutaria beneficia gentibus illis latius subministrari coepta sunt, sollertibus operantibus Evangelii praeconibus.

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem rursus inter indigenas et reliquos Canadienses cives conciliandi animos, ut firma fide roborati certioribusque propositis suffulti una simul expedite in via salutis procedant.

Miserenti igitur favente Domino, evenientibus Kalendis Augustis in loco Chapel Island sollemnis erit ab illius Baptismi quarta centenaria commemoratio agenda, concurrentibus quoque fidelibus circumcirca commorantibus, ut Ecclesiae ista particula, inde fere sumens vim, vel uberiores fructus fundat et laetiores spiritales commoditates in dies experiatur.

Quocirca Mik'maq gentis primorum Kji Saqmaw Sante' Mawiomi Ben Sylliboy et Kji Keptin Sante' Mawiomi Andrew S. Denny, Novae Scotiae Primi Ministri Rodney Mac Donald postulationibus subvenientes, ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, Canadiensis Nationis inclitus filius, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, missum extraordinarium nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis mentem Nostram benignam ostendes, ut maiorum probandas consuetudines sectantes, firmissime teneant fidei pietatisque cursum. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum nuntiatrix gratiarum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXx mensis Iunii, anno mmx, Pontificatus Nostri sexto.

EDIZIONE STAMPATA

 

IN DIRETTA

Piazza S. Pietro

18 agosto 2019

NOTIZIE CORRELATE