Avviso

Questo sito utilizza cookies...
I cookies sono piccoli file di testo che aiuto a migliorare la sua esperienza di navigazione nel nostro sito. Navigando in ogni parte di questo sito lei autorizza l'utilizzo dei cookies. Maggiori informazioni sulla policy dei cookies visualizzando le Condizioni di utilizzo.

Il cardinale Re  inviato speciale del Papa in Perú

· Per il IV centenario dell'arcidiocesi di Arequipa ·

Il 17 maggio scorso è stata pubblicata la nomina del cardinale Giovanni Battista Re, allora prefetto della Congregazione per i Vescovi, a inviato speciale del Papa alle celebrazioni del IV centenario dell'arcidiocesi di Arequipa, in Perú, che avranno luogo dal 14 al 18 luglio prossimi. La missione che accompagnerà il cardinale inviato speciale — il quale dal 30 giugno è divenuto prefetto emerito della Congregazione per i Vescovi — sarà composta dal reverendo sacerdote Edward Huillcen Baca, parroco della parrocchia Virgen de la medalla milagrosa e direttore dell'ufficio diocesano dell'educazione cattolica, e dal reverendo José León Chang, rettore del seminario arcidiocesano missionario Redemptoris Mater di Arequipa.

Pubblichiamo di seguito il testo della lettera inviata per l'occasione da Benedetto XVI al cardinale Giovanni Battista Re.


Venerabili Fratri Nostro

IOANNI BAPTISTAE S.R.E.

Cardinali RE

Praefecto Congregationis

pro Episcopis atque Praesidi

Pontificiae Commissionis

pro America Latina

Arequipensis ecclesialis communitas, quam Decessor Noster Paulus v rec. mem., pastoralibus prospiciens necessitatibus, die XIX mensis Iulii anno mdcix condidit, grato animo quartam celebrat centenariam suae fundationis memoriam. Dilecti istius gregis fideles, diligenti Pastore et sacerdotibus moderantibus, hunc eventum recolentes, spiritalis itineris progressionem assidue perscrutantur atque Domini vocem diligenter exaudire nituntur. Multa revera adimplentur ab anno praeterito pastoralia incepta quae Archiepiscopus Metropolita Arequipensis, Venerabilis Frater Xaverius Augustus del Río Alba, suis proposuit fidelibus cunctisque hominibus bonae voluntatis, ut omnes in diuturna huius gregis historia Domini largitatem clare mirari possent atque incitamentum experiri ad renovatam vitam sub Christi lumine assidue sequendam.

Novimus insuper hanc Ecclesiam a die XIX mensis Iulii praeteriti anni, hac oblata occasione, iubilarem celebrare annum, qui «Congressu Historico et Theologico Internationali», a die XIV proximi mensis Iulii ad diem XVIII eiusdem mensis exsequendo, atque sollemni Eucharistica celebratione concludetur.

Hanc ob rem memoratus sacer Praesul Arequipensis humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem virum mitteremus, qui Nostras vices Arequipensi in urbe gerere Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestare posset. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui pergravia munera exerces Praefecti Congregationis pro Episcopis atque Praesidis Pontificiae Commissionis pro America Latina, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris missum extraordinarium nostrum nominamus ad iam dictum Congressum et Eucharisticam celebrationem, quae Arequipae diebus XIV-XVIII proximi mensis Iulii adimplebuntur.

Sollemni praesidebis Eucharistiae atque Archiepiscopum Metropolitam Arequipensem aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem etiam Christi vitae imitationem cohortaberis. Optamus denique ut cuncti, venustam historiam Ecclesiae in Arequipa, quam Decessor Noster Pius XII fel. rec. «Roman Peruviae» vocavit, recolentes, novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque fidei alacritate in cotidiana vita emineant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Maii, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

EDIZIONE STAMPATA

 

IN DIRETTA

Piazza S. Pietro

23 ottobre 2019

NOTIZIE CORRELATE