Avviso

Questo sito utilizza cookies...
I cookies sono piccoli file di testo che aiuto a migliorare la sua esperienza di navigazione nel nostro sito. Navigando in ogni parte di questo sito lei autorizza l'utilizzo dei cookies. Maggiori informazioni sulla policy dei cookies visualizzando le Condizioni di utilizzo.

Il cardinale decano  legato pontificio in Spagna

· Per il congresso eucaristico che si svolgerà a Toledo dal 27 al 30 maggio ·

Lo scorso 27 marzo è stata pubblicata la nomina del cardinale Angelo Sodano, decano del Collegio Cardinalizio, a legato pontificio per la celebrazione del x congresso eucaristico di Spagna, che si terrà a Toledo dal 27 al 30 maggio prossimi. Di seguito pubblichiamo la lettera pontificia di nomina.

Venerabili Fratri Nostro

Angelo S.R.E.

Cardinali SODANO

Collegii Cardinalium Decano

Ex Ipso Domino, salienti veluti a fonte, omnium beneficiorum manare cumulum omnes credimus. Ad Eum fidenter accedentes gratiis replentur fideles supernisque donis affatim augentur. «Munus enim, quod in Christo est, omnibus patet unum; et quod ubique non deest, in tantum datur in quantum quis volet sumere; in tantum residet in quantum quis volet promereri» (S. Hilarius, De Trinitate , 2, 1).

Quapropter laetanter cognovimus diebus XXVII-XXx mensis Maii Toleti, praeclara in urbe, frequentem fidelium Hispanorum multitudinem futuram. Celebrabitur enim x Congressus Eucharisticus Nationalis. Interveniente etiam sacerdotali anno et iubilari armo Compostellano, Dei populus caelestibus subsidiis salutaribusque commemorationibus cumulari videtur, quibus suffultus suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere valet. Ut tanti eventus ostendamus praestantiam, petente etiam Venerabili Fratre Braulio Rodriguez Plaza, Archiepiscopo Metropolita Toletano, Hispaniae Primate, nomine etiam ceterorum Praesulum, eminentem virum mittere statuimus qui Nostras partes sustineret et Personam ageret. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster cogitationem convertimus, qui propter tuam praestantiam atque inter Patres Cardinales conspicuum locum prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Legatum Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut, divino pane recreati, animi mentesque renoventur ac insigni pietate ditentur. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro largiaris volumus, quae sit divinarum gratiarum nuntia ac spiritalis renovationis incitamentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Aprilis, anno mmx, Pontificatus Nostri sexto.

EDIZIONE STAMPATA

 

IN DIRETTA

Piazza S. Pietro

23 ottobre 2019

NOTIZIE CORRELATE