Avviso

Questo sito utilizza cookies...
I cookies sono piccoli file di testo che aiuto a migliorare la sua esperienza di navigazione nel nostro sito. Navigando in ogni parte di questo sito lei autorizza l'utilizzo dei cookies. Maggiori informazioni sulla policy dei cookies visualizzando le Condizioni di utilizzo.

Il cardinale Bertone legato pontificio in Slovenia

· Per la celebrazione del Congresso eucaristico nazionale ·

Il segretario di Stato cardinale Tarcisio Bertone, com'è noto, è stato nominato da Benedetto XVI legato pontificio al Congresso eucaristico nazionale di Slovenia, che si celebra a Celje domenica 13 giugno. Accompagnerà il porporato una missione composta da monsignor Janez Gril, già direttore del settimanale cattolico «Druina» ed economo della diocesi di Novo Mesto; dal salesiano Bogdan Kolar, $à decano della Facoltà Teologica di Ljubljana e attualmente docente di Storia nel medesimo Centro universitario; dagli officiali della Segreteria di Stato i monsignori Lech Piechota e Guillermo Javier Karcher, che è anche cerimoniere pontificio, e dal segretario di nunziatura in servizio presso la Segreteria di Stato don Roberto Lucchini. Di seguito la lettera pontificia di nomina.


Venerabili Fratri Nostro

THARCISIO S.R.E.

Cardinali BERTONE

Secretario Status

Sacrosanctum Christi Corporis mysterium ubique terrarum cunctas apud Ecclesias conspicuum usque obtinere locum pro certo habemus. Ex eucharistico enim sacramento, salienti quasi e fonte spiritalis salubritas beneficiorumque Domini copia affatim manant ac defluunt. Fideles autem ad caeleste convivium accedentes, supernis praesidiis roborati, suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere valent.

Probando nempe de consilio novimus Congressum Nationalem Sloveniae Eucharisticum, Celeiensi ipsa in urbe XIII die mensis Iunii futurum. Praestanti hoc pellecti eventu, fideles turmatim venturos arbitramur, Corporis et Sanguinis Christi mysterium ut pientissime, quemadmodum decet, colant et venerentur, «de sacra Eucharistia, Dei dono pro mundi vita» item meditantes.

Cupimus et Nos pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides roboretur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Sacrum namque hoc convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque animum addit.

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et aspectabilius, congrua iustaque petente Sloveniae Episcoporum Conferentia, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus praestabilisque visus es ad ministerium hoc sustinendum et insigniter explendum. Fraternam ideo in te benevolentiam declarantes, temet Legatum Nostrum constituimus et nominamus ad Congressum Slovenae Nationis Eucharisticum celebrandum.

Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum ac simul omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis. Multum temporis abiit ex quo superior congressus eucharisticus est celebratus. Complura interea in istis locis homines sunt passi. Nunc autem caelesti dape refecti exoptamus ut fideles feliciorem aetatem spiritalemque prosperitatem consequantur. Haec cuncta Benedictione Nostra Apostolica confirmamus, quam auctoritate omnibus participibus largiaris copiose volumus, superna nuntiaturam adiumenta ac robora.

Ex Aedibus Vaticanis die III mensis Maii, anno mmx, Pontificatus Nostri sexto.

EDIZIONE STAMPATA

 

IN DIRETTA

Piazza S. Pietro

17 novembre 2019

NOTIZIE CORRELATE